monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 9 > sectio 66 > sectio 3 > 38 > sectio 84 > sectio 12 > sectio 10 > sectio 54 > 16 > sectio 73 > bam425.71 > sectio 81 > sectio 39 > 5 > sectio 77 > sectio 19 > csg98.216 > cpl894.141 > sectio 16 > bnf15462.292 > 10 > sectio 6 > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 1. <<<     >>> 3.

2.

1 Sed neque imperiale est libertatem dicendi denegare, neque sacerdotale, quod sentias, non dicere.
2 Nihil enim in vobis imperatoribus tam populare et tam amabile est, quam libertatem etiam in iis diligere, qui obsequio militiae vobis subditi sunt.
3 Siquidem hoc interest inter bonos et malos principes, quod boni libertatem amant, servitutem improbi.
4 Nihil etiam in sacerdote tam periculosum apud Deum, tam turpe apud homines, quam quod sentiat, non libere denuntiare.
5 Siquidem scriptum est: Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar (Psal. CXVIII, 46); et alibi: Fili hominis, speculatorem te posui domui Israel, in eo, inquit, ut si avertatur iustus a iustitiis suis, et fecerit delictum; quia non distinxisti ei, hoc est, non dixisti quid sit cavendum, non retinebitur memoria iustitiae eius, et sanguinem eius de manu tua exquiram.
6 Tu autem si distinxeris iusto, ut non peccet, et ipse non peccaverit, iustus vita vivet; quia dixisti ei: et tu animam tuam liberabis (Ezech. III, 17-19).